- VITULA
- I.VITULADea apud veteres laetitiae Praeses. hanc Piso Victoriam nominari ait; quod postridie Nonas Iulias, rebene gestâ, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus esset, unde Populifugia dicta, post victoriam certis sacrificiis vel vitulatio fuerit. Ei pro frugibus sacrificatum legitur, quod iis vita humana toleratur, Macrob. Saturn. l. 3. c. 2. Hinc vitulare verbum Graec. παιανίζειν, h. e. voce laetari, et μοχιᾷν, quod Germani quoque imitantur. Item vitulatio, quomodo sacra huius Idoli appellata. Nonnulli tamen non tam a laetitia, quam a vita dictam volunt, quod Vita frugibus sustentetur, quarum causâ Vitulae Deae sacra facta, sive peculiare illa Numen, sive cum Victoria, quam sequitur pax, faustitasque omnis, idem fuerit. Vide omino Marcob. saturnal. l. cit. Apud recentioris aevi Scriptores, vox Musicum instrumentum denotat, quod vielle et violon Galli etiamnum vocant. Vide Car. du Fresne, Glossar.II.VITULAHebr. Gap desc: Hebrew Hoseae, c. 10. v. 11. Ephraim vitula est, quae assuevit et amat triturare. Vide quoque Esai. c. 50. v. 11. non tam vitula herbilis est, quae herbâ vescitur, eiusque pastu pinguescit, ut placet nonnullis: quam vitula triturans, quae soli triturae assuevit neque aliâ re delectatur, adeoque idem cum vitulo mari bek. 1. Sam. c. 28. v. 24. nisi quod genus mutatum. Cuiusmodi vitulos hov esque, ad areae palum aut columnam, vel etiam ad se invicem collô adalligatos, grana pedibus suppositis olim triturâsse, et quoniam os eorum capistrare Lex prohibebat, illorum esu eximie pinguefieri consuevisse, diximus supra, ubi de veterum Tricuratione. Gravius opus erat, aratio, in quo sub iugo ligabantur, colla illarum artereute atque exulcerante. Quo respicit Poeta, cum ei memoratur iuvenca adhucΑ᾿δμήτης, ἥν οὔπω ὑπὸ ζογὸν ἤγαγιν ἀνὴρ,Indomita, quam nondum quisquam sub iugum duxisOseas idem iuvencam refractariam talem vocat, c. 4. v. 16. Huic proin ut assuescerent, pluribus plagis erat opus. Ierem. c. 31. v. 18. Me castigâsti et castigatus fui, ut vitulus non edoctus. Nempe tum non aliter, quam stimulis et verberibus boum vel ignaviam vel contumaciam correxêre: ac proinde stimulum boum vocabant Hebraei malmad, quasi διδακτικὸν dixeris. Postmodum artes variae accessêre. Namque Columella, psotquam dixit. Retinaculis eos contineant: et unus cum clava lignea procedent, modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat. l. 6. c. 2., docet, quomodo ad patientiam laboris paucissimis verberibus iuvenci perducantur. Nempe si fabricetur iugum, quô tres iungantur, et iuvencus contumax inter boves veteranos collocetur. Tum enim sive efferatus prosilit, duorum arbitriô inhibetur: seu consistit, duobus gradientibus obsequitur; seu conatur decumbere, a valentioribus trabitur. Quale est, quod bovem cubitorem, h. e. qui in medio sulco decumbit, non vult stimulis, aut ignibus aut aliis tormentis excitari, sed pedes eius vinculis obligari, ne aut insistere, aut progredi, et per hoc pasci possit. Quô factô inediâ et siti compulsus deponit ignaviam etc. Vide Sam. Bochart. Heroz. Parte prior. l. 2. c. 41. Ut alia praeteream. De usu sacro id faltem addo, quod Vitulae decervicandae, in casu homicidii, cuius Auctor ignotus, lex et historia habetur Deuteron. c. 21. v. 1. s. Si inventum fuerit cadaver hominis occisi in terra, quam Dominus Deus tuus dat tibi possidendam, iacens in agro et ignoratus fueris homicida, egredientur Seniores seu Presbyteri tui et Iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum distantias eivitatum. Et quae coeteris est vicinior, tollant Seniores illius civitatis Vitulam seu iuvencam de armento, qua non est servitium ullum factum et quae non traxit iugum. Et deducant Seniores illius civitatis Vitulam illam in valle. Accedentque Sacerdotes filii Levii, quos elegit Dominus Deus tuus, ut ministrent sibi et benedicant in nomine Demini; et iuxta verbum eorum erit omnis causa atque omnis plaga. Et omnes Seniores civitatis illius, qui propinquiores cadaveri, lavabunt manus suas super Vitulam in valle decervicatam et respondebunt et dicent, manus nostrae non fuderunt san. guinem istum, nec oculi nostri viderunt. Propitius esto Populo tuo Israel etc. Tum nempe, cum in campestribus aut rusticis locis cadaver occisi in terra iacens repertum est, neque sciebatur, undenam caedes illa evenisset, Synedris sive omnibus, sive aliquot ex auctoritate omnium, Synedrii Magni exeundum erat, ad loci cadaveris atque urbium circumiacentium inde distantias metiendum, tum ut ita urbem cadaveri proximantem, tum ut, an eiusdem, ut proximantis, ex Lege, ratio habenda esset, ipsi dignoscerent. A cadavere enim non mensurabant intervallum aliquod, praeter ea, quae inter illud, et urbem aliquam, cui interat Synedrium Vigintitrium virale, interciperentur; aliis minoris notae prorsus praetermissis. Mensurâ sic rite peractâ, sepeliebatur cadaver, et dein Hierosolymam Synedri praefati redibant, si de homicida interea nil constaret: tuncque vicinioris cadaveri Urbis Synedrium Vigintitrium virale, iuvencam bimulam aut aetatis minoris, in vallem, qualis descripta est, ducebant ibique decervicabant; nec solum ipsi, verum etiam universi Seniores seu Presbyteri alii eiusdem Urbis aquâ ibi lavabant manus suas, carmen in lege praescriptum linguâ sanctâ pronuntiantes, Manus nostrae non fuderunt sanguinom istum, nec oculi nostri viderunt. I. e. ut Doctores explicant In nostram potestatem non venit occisushic et dimissus est a nobis impastus, nec eum vidimus et dimisimus eum incomitatum: In causa nimirum non fuimus nos, sive hospitiô eum non excipiendo, sive cibum aut itineris comitarum aliave humanitatis officia ei non praestando, perenti non praebendo, ut inde huiusmodi caedis infortunium, extra Urbem vaganti eveniret, qua de re vide plura, apud Maimonidem More Nebochim, Part. 3. c. 40. Sequebaturdein Sacerdotum carmen expiatorium, linguâ itidem sanctâ pronuntiandum, Propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti Domine, nec reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Quod si binarum Urbium adeo videretur par omnino a cadavere distantia, ut quaenam vicinior, satis dignosci nequiret, unicam utraque ut sociae, Vitulam adrerebant, atque altera alteri partem eius suam (conditione adiectâ, si reverâ vicinior esset) donabat: unde fiebat, ut iuvencae integra domina, ut vicivior ex iis, eam decervicaret, cum utraeque simul id facerent; neque enim binae iuvencae, unius locô, decervicandae erant. Noctu porro hic ritus non peragebatur, sed interidu tantum; humabaturque Vitula, nec omnino caro eius aut polluebatur, aut gustabatur, aut pars eius ulla usui alicui relinquebatur, Vallis item ipsa in aeternum inculta nec sata remanebat etc. Iosephus, ubi de hac lege agit, Orig. Iudaic. l. 4. c. 8. quantopere a Talmudicorum scitis receptissimis discedat, ut et plura in hanc rem, vide apud Io. Seldenum, de Synedriis Vett. Ehr. l. 3. c. 7. ubi et de caedis dolo atque clam ita patratae lustratione ac expiatione publica, apud Athenienses: Anglorum item veterum consuetudine, erudite disserit. Nec omittendum quod duos aureos vitulos, quos cultus ergo Ieroboamus erexit, in feminino genere vitulas vocat Hoseas, c. 10. v. 5. Quod ad contemptum videtur pertinuisse: ut illud Graeci Vatis Il. β. v. 235.—— Α᾿χαιΐδες, οὐκ ἔτ᾿ Α᾿χαιοὶ.Et Romani, l. 9. Aen. v. 617.O veree Phrygia, nec enim Phryges —Nec dubium, quin illud ἐξουθενισμοῦ genus multum valuerit, apud Hebraeos, qui Deorum sexus nesciunt, ac proin in Diis censent Berith Iudic. c. 8. v. 33. et Astarten 1. Reg. c. 11. v. 5, 33. quamvis revera apud cultores suos pro Deabus habitae fuerint. Femininô itaque genere iuventae seu vitulae appellantur idola Ieroboami, ut illa non haberi posse pro Deo, cuius nomina omnia masculina sunt, eo magis constet. Vide iterum Bochartum ubi supra. c. 34. ut et quae paulo post dicemus. Quod vero Vitulae et quidem trienni se clamantem comparat Propheta Esaias, c. 15. v. 5. et Ierem. c. 48. v. 34. inde est, quod in solo boum genere femina mare vocalior; tertiô inprimis annô, quâ plenior aetas et firmius robur; ante quem proin hoc genus domiturae non esse aptum, Plin. tradit, l. 8. c. 45. et Columella, d. l. eidem Bocharto laudati, c. 41. cit. Vide quoque supra, voce Iuvenca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.